- AQUAMANILE
- AQUAMANILELanfranco Archiepiscopo Canturaiensi Ep. 13. vas dicitur inferius, in quod manibus insusa aqua delabitur. Sicut urceolus vas superius, unde lavandis manibus aqua infunditur. In Ecclesia Romana inter ministeria et vasa sacra, occurrit apud Ioh. de Ianua, Aquimanile dicitur res, super quod cadit aqua, quâ abluuntur digiti Sacerdotum, post sumptionem corporis Christi. Hinc Aquamanile et urceum argenteum mirabili opere, habet Chronicon Fontanellense c. 16. etc. Fuit autem trulleum seu vas, quod vulgo Bacinum appellant Galli, in quod aqua ad manus abluendas defunditur; contra quam apud Latinos, apud quos Aquaemanale urceolus fuit, sic dictus Varroni de Vita P. R. l. 2. apud Nonium, quod eô aqua in trulleum infunderetur, quasi a manando. Verum fallitur, iudice Scaligerô, quia a manibus dictum, estque id vas, quod postea Aquimanile appellatum. Sed, ut dictum, recentiotes pro trulleo vocem hane usurpârunt. Illius etymon attigêre, qui per Aquamanus vel Aquammanus extulêre: Innuere enim hi voluerunt eam loquendi formulam, quâ nobis, aut convivis, aquam ad manus lavandas ministrari petimus. Unde in Gloss. Lat. Graec. Aquamamis, per ῃίψαςθε effertur, ubi legendum alii volunt ῃίψατε, vel ῃίψαςθαι. Et in Excerptis veter. Glossar. Aquam manibus, ὕδωρ πρὸς χεῖρας; quod iisdem pene verbis effert Auctor Colloquit, i. e. Affer aquam manibus, ἔνεγκε ὕδωρ πρὸς χεῖρας; quae loquendi formula vulgaris est, apud Plantum Truculentô et Persâ. Vide Iac. Cuiacium Observat. l. 2. et l. 10. c. 13. Lydius, Spelman. ut vidimus, et Vir doctus ad Epistolas Innocentii III. ita apud recentiores appellari censent vas illud, quod in Communione Romana in Aedis sacrae ingressu, aquâ lustriali plenum, collocari solet; sed assensum non impetrant a Car. du Fresne, quem vide in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.